II Corinthios 5
Vulgata Clementina
1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. 2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes : 3si tamen vestiti, non nudi inveniamur. 4Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. 5Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.

6Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino 7(per fidem enim ambulamus, et non per speciem) : 8audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. 9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. 10Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

11Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. 12Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. 13Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis. 14Caritas enim Christi urget nos : æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt : 15et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. 17Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova. 18Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.

20Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. 21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

2 Corinthians 4
Top of Page
Top of Page