Esther 10

<< Esther 10 >>
Esther 10 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias 2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum 3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent


<< Esther 10 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible