
<< Osee 14 >> Hosea 14 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (14-2) convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua
2 (14-3) tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum
3 (14-4) Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli
4 (14-5) sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo
5 (14-6) ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani
6 (14-7) ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani
7 (14-8) convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani
8 (14-9) Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est
9 (14-10) quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis
|