Iob 40

<< Iob 40 >>
Job 40 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (39-31) et adiecit Dominus et locutus est ad Iob

2 (39-32) numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

3 (39-33) respondens autem Iob Domino dixit

4 (39-34) qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

5 (39-35) unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

6 (40-1) respondens autem Dominus Iob de turbine ait

7 (40-2) accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

8 (40-3) numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

9 (40-4) et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

10 (40-5) circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

11 (40-6) disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

12 (40-7) respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

13 (40-8) absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

14 (40-9) et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

15 (40-10) ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

16 (40-11) fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

17 (40-12) constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

18 (40-13) ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

19 (40-14) ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

20 (40-15) huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

21 (40-16) sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

22 (40-17) protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

23 (40-18) ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

24 (40-19) in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius


<< Job 40 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible