Iob 41

<< Iob 41 >>
Job 41 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (40-20) an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

2 (40-21) numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

3 (40-22) numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

4 (40-23) numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

5 (40-24) numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

6 (40-25) concident eum amici divident illum negotiatores

7 (40-26) numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

8 (40-27) pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui

9 (40-28) ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

10 (41-1) non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

11 (41-2) quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

12 (41-3) non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

13 (41-4) quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

14 (41-5) portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

15 (41-6) corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

16 (41-7) una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

17 (41-8) una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

18 (41-9) sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

19 (41-10) de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

20 (41-11) de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

21 (41-12) halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

22 (41-13) in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

23 (41-14) membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

24 (41-15) cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

25 (41-16) cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

26 (41-17) cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

27 (41-18) reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

28 (41-19) non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

29 (41-20) quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

30 (41-21) sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

31 (41-22) fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

32 (41-23) post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

33 (41-24) non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

34 (41-25) omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae


<< Job 41 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible