Iob 5
Vulgata Clementina
1Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.

2Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.

3Ego vidi stultum firma radice ; et maledixi pulchritudini ejus statim.

4Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.

5Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.

6Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.

7Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.

8Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum,

9qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;

10qui dat pluviam super faciem terræ, et irrigat aquis universa ;

11qui ponit humiles in sublime, et mœrentes erigit sospitate ;

12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ;

13qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.

14Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.

15Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.

16Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.

17Beatus homo qui corripitur a Deo. Increpationem ergo Domini ne reprobes ;

18quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.

19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.

20In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.

21A flagello linguæ absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.

22In vastitate et fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.

23Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.

24Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.

25Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terræ.

26Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.

27Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 4
Top of Page
Top of Page