Leviticus 13
Vulgata Clementina
1Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens : 2Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. 3Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur. 4Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus : 5et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. 6Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.

7Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum, 8et immunditiæ condemnabitur.

9Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem, 10et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit : 11lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est. 12Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit, 13considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. 14Quando vero caro vivens in eo apparuerit, 15tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est. 16Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit, 17considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum, 19et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. 20Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere. 21Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus : 22et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ; 23sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

24Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem, 25considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est. 26Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus, 27et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum. 28Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.

29Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos. 30Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est. 31Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus, 32et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis : 33radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis. 34Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit. 35Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute, 36non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est. 37Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

38Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit, 39intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

40Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est : 41et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est. 42Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus, 43et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio. 44Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,

45habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit. 46Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

47Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit, 48in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est, 49si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti : 50qui consideratam recludet septem diebus : 51et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa : 52et idcirco comburetur flammis.

53Quod si eam viderit non crevisse, 54præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis. 55Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.

56Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet. 57Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi. 58Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.

59Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Leviticus 12
Top of Page
Top of Page