Leviticus 22
Vulgata Clementina
1Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens : 2Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quæ consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quæ ipsi offerunt. Ego Dominus. 3Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quæ consecrata sunt, et quæ obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus. 4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, 5et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus, 6immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quæ sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua, 7et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est. 8Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus. 9Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.

10Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis. 11Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis. 12Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur. 13Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem. 14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. 15Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino : 16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

17Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 18Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini, 19ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris : 20si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile. 21Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo. 22Si cæcum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini. 23Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest. 24Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.

26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : 27Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. 28Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum fœtibus suis. 29Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis, 30eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. 31Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.

32Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos, 33et eduxi de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Leviticus 21
Top of Page
Top of Page