Numeri 13

<< Numeri 13 >>
Numbers 13 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (13-2) ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 (13-3) mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus 3 (13-4) fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina 4 (13-5) de tribu Ruben Semmua filium Zecchur 5 (13-6) de tribu Symeon Saphat filium Huri 6 (13-7) de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne 7 (13-8) de tribu Isachar Igal filium Ioseph 8 (13-9) de tribu Ephraim Osee filium Nun 9 (13-10) de tribu Beniamin Phalti filium Raphu 10 (13-11) de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi 11 (13-12) de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi 12 (13-13) de tribu Dan Ammihel filium Gemalli 13 (13-14) de tribu Aser Sthur filium Michahel 14 (13-15) de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi 15 (13-16) de tribu Gad Guhel filium Machi 16 (13-17) haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue

17 (13-18) misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes 18 (13-19) considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures 19 (13-20) ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris 20 (13-21) humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt

21 (13-22) cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath 22 (13-23) ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est

23 (13-24) pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt 24 (13-25) qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel

25 (13-26) reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita 26 (13-27) venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae 27 (13-28) et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest 28 (13-29) sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi 29 (13-30) Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis

30 (13-31) inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam 31 (13-32) alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est 32 (13-33) detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est 33 (13-34) ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur


<< Numbers 13 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible