<< Psalmi 10 >> Psalm 10 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (9-22) quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae
2 (9-23) in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt
3 (9-24) quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi
4 (9-25) blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret
5 (9-26) nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit
6 (9-27) loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo
7 (9-28) maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas
8 (9-29) sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem
9 (9-30) oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum
10 (9-31) et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter
11 (9-32) dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum
12 (9-33) surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum
13 (9-34) quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat
14 (9-35) vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor
15 (9-36) contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies
16 (9-37) Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius
17 (9-38) desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua
18 (9-39) ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra