Psalmi 101

<< Psalmi 101 >>
Psalm 101 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (99-5) quia bonus Dominus in sempiternum misericordia eius et usque ad generationem et generationem fides eius

2 (100-1) David canticum misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine psallam

3 (100-2) erudiar in via perfecta quando venies ad me ambulabo in simplicitate cordis mei in medio domus meae

4 (100-3) non ponam coram oculis meis verbum Belial facientem declinationes odivi nec adhesit mihi

5 (100-4) cor pravum recedet a me malum nesciam

6 (100-5) loquentem in abscondito contra proximum suum hunc interficiam superbum oculis et altum corde cum hoc esse non potero

7 (100-6) oculi mei ad fideles terrae ut habitent mecum ambulans in via simpliciter hic ministrabit mihi

8 (100-7) non habitabit in medio domus meae faciens dolum loquens mendacium non placebit in conspectu oculorum meorum


<< Psalm 101 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible