Psalmi 105

<< Psalmi 105 >>
Psalm 105 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (103-35) deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino

2 (104-1) alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius

3 (104-2) canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius

4 (104-3) exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

5 (104-4) quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter

6 (104-5) recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius

7 (104-6) semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

8 (104-7) ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

9 (104-8) recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes

10 (104-9) quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac

11 (104-10) et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

12 (104-11) dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

13 (104-12) cum essent viri pauci modici et advenae in ea

14 (104-13) et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum

15 (104-14) non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges

16 (104-15) nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere

17 (104-16) et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit

18 (104-17) misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph

19 (104-18) adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius

20 (104-19) usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum

21 (104-20) misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum

22 (104-21) posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua

23 (104-22) ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret

24 (104-23) et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

25 (104-24) et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius

26 (104-25) convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius

27 (104-26) misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi

28 (104-27) posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham

29 (104-28) misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius

30 (104-29) commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

31 (104-30) ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum

32 (104-31) dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum

33 (104-32) dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum

34 (104-33) et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum

35 (104-34) dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

36 (104-35) et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum

37 (104-36) et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum

38 (104-37) et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

39 (104-38) laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos

40 (104-39) expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte

41 (104-40) petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos

42 (104-41) aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina

43 (104-42) quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo

44 (104-43) et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos

45 (104-44) et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt


<< Psalm 105 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible