Psalmi 107

<< Psalmi 107 >>
Psalm 107 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (105-48) benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

2 (106-1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

3 (106-2) dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos

4 (106-3) ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari

5 (106-4) erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt

6 (106-5) esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat

7 (106-6) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos

8 (106-7) et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

9 (106-8) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

10 (106-9) quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis

11 (106-10) habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro

12 (106-11) quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt

13 (106-12) et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret

14 (106-13) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos

15 (106-14) et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

16 (106-15) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

17 (106-16) quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit

18 (106-17) stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos

19 (106-18) omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis

20 (106-19) et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos

21 (106-20) misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

22 (106-21) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

23 (106-22) et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude

24 (106-23) qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis

25 (106-24) ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo

26 (106-25) dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius

27 (106-26) ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur

28 (106-27) obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est

29 (106-28) clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos

30 (106-29) statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius

31 (106-30) laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

32 (106-31) confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

33 (106-32) et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum

34 (106-33) ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim

35 (106-34) terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius

36 (106-35) ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum

37 (106-36) et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum

38 (106-37) et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina

39 (106-38) et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet

40 (106-39) inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris

41 (106-40) et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia

42 (106-41) et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias

43 (106-42) videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum


<< Psalm 107 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible