Psalmi 11

<< Psalmi 11 >>
Psalm 11 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (10-1) victori David (10-2) in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis

2 (10-3) quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

3 (10-4) quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

4 (10-5) Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum

5 (10-6) Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius

6 (10-7) pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum

7 (10-8) quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum


<< Psalm 11 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible