<< Psalmi 118 >> Psalm 118 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (117-1) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
2 (117-2) dicat nunc Israhel quoniam in aeternum misericordia eius
3 (117-3) dicat domus Aaron quoniam in aeternum misericordia eius
4 (117-4) dicant qui timent Dominum quoniam in aeternum misericordia eius
5 (117-5) cum tribularer invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus
6 (117-6) Dominus meus es non timebo quid faciat mihi homo
7 (117-7) Dominus mihi auxiliator et ego despiciam odientes me
8 (117-8) melius est sperare in Domino quam sperare in homine
9 (117-9) melius est sperare in Domino quam sperare in principibus
10 (117-10) omnes gentes circumdederunt me et in nomine Domini ultus sum eas
11 (117-11) circumdederunt me et obsederunt me sed in nomine Domini ultus sum eas
12 (117-12) circumdederunt me quasi apes extinctae sunt quasi ignis spinarum in nomine Domini quia ultus sum eas
13 (117-13) inpulsus pellebar ut caderem et Dominus sustentavit me
14 (117-14) fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem
15 (117-15) vox laudis et salutis in tabernaculis iustorum
16 (117-16) dextera Domini fecit fortitudinem dextera Domini excelsa dextera Domini fecit fortitudinem
17 (117-17) non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18 (117-18) corripiens arguit me Dominus et morti non tradidit me
19 (117-19) aperite mihi portas iustitiae ingressus eas confitebor Domino
20 (117-20) haec est porta Domini iusti intrabunt in eam
21 (117-21) confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
22 (117-22) lapis quem reprobaverunt aedificantes factus est in caput anguli
23 (117-23) a Domino factum est istud et hoc mirabile in oculis nostris
24 (117-24) haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25 (117-25) obsecro Domine salva obsecro obsecro Domine prosperare obsecro
26 (117-26) benedictus qui venit in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
27 (117-27) Deus Dominus et apparuit nobis frequentate sollemnitatem in frondosis usque ad cornua altaris
28 (117-28) Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu exaltabo te
29 (117-29) confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius