
<< Psalmi 122 >> Psalm 122 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (121-1) canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus
2 (121-2) stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem
3 (121-3) Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul
4 (121-4) quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
5 (121-5) quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David
6 (121-6) rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te
7 (121-7) sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis
8 (121-8) propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi
9 (121-9) propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi
|