Psalmi 125

<< Psalmi 125 >>
Psalm 125 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (124-1) canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis

2 (124-2) Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum

3 (124-3) quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas

4 (124-4) benefac Domine bonis et rectis corde

5 (124-5) qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel


<< Psalm 125 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible