
<< Psalmi 130 >> Psalm 130 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (129-1) canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine
2 (129-2) Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae
3 (129-3) si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
4 (129-4) quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi
5 (129-5) anima mea ad Dominum
6 (129-6) a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum
7 (129-7) quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio
8 (129-8) et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius
|