Psalmi 133

<< Psalmi 133 >>
Psalm 133 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (132-1) canticum graduum David ecce quam bonum et quam decorum habitare fratres in uno

2 (132-2) sicut unguentum optimum in capite quod descendit in barbam barbam Aaron quod descendit super oram vestimentorum eius

3 (132-3) sicut ros Hermon qui descendit super montana Sion quoniam ibi mandavit Dominus benedictionem vitam usque in aeternum


<< Psalm 133 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible