Psalmi 135

<< Psalmi 135 >>
Psalm 135 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (134-1) alleluia laudate nomen Domini laudate servi Dominum

2 (134-2) qui statis in domo Domini in atriis domus Dei nostri

3 (134-3) laudate Dominum quoniam bonus Dominus cantate nomini eius quoniam decens

4 (134-4) quia Iacob elegit sibi Dominus Israhel in peculium suum

5 (134-5) quia ego scio quod magnus Dominus et Dominus noster prae omnibus diis

6 (134-6) omnia quae voluit Dominus fecit in caelo et in terra in mari et in cunctis abyssis

7 (134-7) levans nubes de summitatibus terrae fulgura in pluviam fecit educens ventos de thesauris suis

8 (134-8) qui percussit primitiva Aegypti ab homine usque ad pecus

9 (134-9) misit signa et portenta in medio tui Aegypte in Pharao et in cunctos servos eius

10 (134-10) qui percussit gentes multas et occidit reges fortes

11 (134-11) Seon regem Amorreorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan

12 (134-12) et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israhel populo suo

13 (134-13) Domine nomen tuum in aeternum Domine memoriale tuum in generatione et generatione

14 (134-14) quia iudicabit Dominus populum suum et in servos suos erit placabilis

15 (134-15) idola gentium argentum et aurum opera manuum hominum

16 (134-16) os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

17 (134-17) aures habent et non audient sed nec spiritus in ore eorum

18 (134-18) similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

19 (134-19) domus Israhel benedicite Domino domus Aaron benedicite Domino

20 (134-20) domus Levi benedicite Domino timentes Dominum benedicite Domino

21 (134-21) benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Hierusalem alleluia


<< Psalm 135 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible