
<< Psalmi 140 >> Psalm 140 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (139-1) pro victoria canticum David
2 (139-2) erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me
3 (139-3) qui cogitaverunt malitias in corde tota die versati sunt in proeliis
4 (139-4) exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper
5 (139-5) custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos
6 (139-6) absconderunt superbi laqueum mihi et funibus extenderunt rete iuxta semitam offendiculum posuerunt mihi semper
7 (139-7) dixi Domino Deus meus tu audi Domine vocem deprecationis meae
8 (139-8) Domine Deus fortitudo salutis meae protexisti caput meum in die belli
9 (139-9) ne des Domine desideria impii scelera eius ne effundantur et eleventur semper
10 (139-10) amaritudo convivarum meorum labor labiorum eorum operiat eos
11 (139-11) cadent super eos carbones ignis deicies eos in foveas ut non consurgant
12 (139-12) vir linguosus non dirigetur in terra virum iniquum mala capient in interitu
13 (139-13) scio quod faciet Dominus causam inopis iudicia pauperum
|