Psalmi 145

<< Psalmi 145 >>
Psalm 145 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (143-15) beatus populus cuius talia sunt beatus populus cuius Dominus Deus suus

2 (144-1) hymnus David aleph exaltabo te Deus meus rex et benedicam nomini tuo in aeternum et ultra

3 (144-2) beth in omni die benedicam tibi et laudabo nomen tuum in sempiternum iugiter

4 (144-3) gimel magnus Deus et laudabilis nimis et magnificentiae eius non est inventio

5 (144-4) deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt

6 (144-5) he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar

7 (144-6) vav et fortitudinem horribilium tuorum loquentur et magnitudines tuas narrabo

8 (144-7) zai memoriam multae bonitatis tuae loquentur et iustitias tuas laudabunt

9 (144-8) heth clemens et misericors Dominus patiens et multae miserationis

10 (144-9) teth bonus Dominus omnibus et misericordiae eius in universa opera eius

11 (144-10) ioth confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui benedicant tibi

12 (144-11) caph gloriam regni tui dicent et fortitudines tuas loquentur

13 (144-12) lameth ut ostendant filiis hominum fortitudines eius et gloriam decoris regni eius

14 (144-13) mem regnum tuum regnum omnium saeculorum et potestas tua in omni generatione et generatione

15 (144-14) samech sustentat Dominus omnes corruentes et erigit universos iacentes

16 (144-15) ain oculi eorum in te sperant et tu das eis escam suam in tempore suo

17 (144-16) fe aperis manus tuas et imples omne animal refectione

18 (144-17) sade iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis

19 (144-18) coph iuxta est Dominus omnibus qui invocant eum omnibus qui invocant eum in veritate

20 (144-19) res placitum timentium se faciet et clamorem eorum audiet et salvabit eos

21 (144-20) sen custodit Dominus omnes diligentes se et universos impios conteret


<< Psalm 145 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible