Psalmi 146

<< Psalmi 146 >>
Psalm 146 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (144-21) thau laudem Domini loquetur os meum et benedicet omnis caro nomini sancto eius in aeternum et iugiter

2 (145-1) alleluia (145-2) lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus

3 (145-3) in filio hominis cui non est salus

4 (145-4) egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius

5 (145-5) beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo

6 (145-6) qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt

7 (145-7) et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos

8 (145-8) Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos

9 (145-9) Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret

10 (145-10) regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem


<< Psalm 146 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible