Psalmi 16

<< Psalmi 16 >>
Psalm 16 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (14-5) pecuniam suam non dedit ad usuram et munera adversum innoxium non accepit qui facit haec non movebitur in aeternum

2 (15-1) humilis et simplicis David custodi me Deus quoniam speravi in te

3 (15-2) dicens Deo Dominus meus es tu bene mihi non est sine te

4 (15-3) sanctis qui in terra sunt et magnificis omnis voluntas mea in eis

5 (15-4) multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis

6 (15-5) Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

7 (15-6) lineae ceciderunt mihi in pulcherrimis et hereditas speciosissima mea est

8 (15-7) benedicam Domino qui dedit consilium mihi insuper et noctibus erudierunt me renes mei

9 (15-8) proponebam in conspectu meo semper quia a dextris meis est ne commovear

10 (15-9) propterea laetatum est cor meum et exultavit gloria mea et caro mea habitavit confidenter

11 (15-10) non enim derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem ostendes mihi semitam vitae plenitudinem laetitiarum ante vultum tuum decores in dextera tua aeternos


<< Psalm 16 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible