<< Psalmi 18 >> Psalm 18 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (17-1) victori servo Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul et ait (17-2) diligam te Domine fortitudo mea
2 (17-3) Domine petra mea et robur meum et salvator meus Deus meus fortis meus sperabo in eo scutum meum et cornu salutis meae susceptor meus
3 (17-4) laudatum invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
4 (17-5) circumdederunt me funes mortis et torrentes diabuli terruerunt me
5 (17-6) funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis
6 (17-7) in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus ante faciem eius veniet in aures eius
7 (17-8) commota est et contremuit terra et fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est
8 (17-9) ascendit fumus de furore eius et ignis ex ore eius devorans carbones incensi sunt ab eo
9 (17-10) inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
10 (17-11) et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti
11 (17-12) posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosas aquas in nubibus aetheris
12 (17-13) prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt grando et carbones ignis
13 (17-14) et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam grandinem et carbones ignis
14 (17-15) et emisit sagittas suas et dissipavit eos fulgora multiplicavit et conturbavit illos
15 (17-16) et apparuerunt effusiones aquarum et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus furoris tui
16 (17-17) misit de alto et accepit me extraxit me de aquis multis
17 (17-18) liberavit me de inimicis meis potentissimis et de his qui oderant me quoniam robustiores me erant
18 (17-19) praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum
19 (17-20) et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei
20 (17-21) retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddidit mihi
21 (17-22) quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo
22 (17-23) omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me
23 (17-24) et fui inmaculatus cum eo et custodivi me ab iniquitate mea
24 (17-25) et restituit Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum eius
25 (17-26) cum sancto sanctus eris cum viro innocente innocenter ages
26 (17-27) cum electo electus eris et cum perverso pervertes
27 (17-28) quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis
28 (17-29) quia tu inluminabis lucernam meam Domine Deus meus inlustrabis tenebras meas
29 (17-30) in te enim curram accinctus et in Deo meo transiliam murum
30 (17-31) Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se
31 (17-32) quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum
32 (17-33) Deus qui accingit me fortitudine et posuit inmaculatam viam meam
33 (17-34) coaequans pedes meos cervis et super excelsa statuens me
34 (17-35) docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea
35 (17-36) dedisti mihi clipeum salutis tuae et dextera tua confortavit me et mansuetudo tua multiplicavit me
36 (17-37) dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei
37 (17-38) persequar inimicos meos et adprehendam et non revertar donec consumam eos
38 (17-39) caedam eos et non poterunt surgere cadent sub pedibus meis
39 (17-40) accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me
40 (17-41) inimicorum meorum dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti
41 (17-42) clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos
42 (17-43) delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos
43 (17-44) salvabis me a contradictionibus populi pones me in caput gentium
44 (17-45) populus quem ignoravi serviet mihi auditione auris oboediet mihi
45 (17-46) filii alieni mentientur mihi filii alieni defluent et contrahentur in angustiis suis
46 (17-47) vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus salutis meae
47 (17-48) Deus qui das vindictas mihi et congregas populos sub me qui servas me ab inimicis meis
48 (17-49) et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo libera me
49 (17-50) propterea confitebor tibi in gentibus Domine et nomini tuo cantabo
50 (17-51) magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius usque in aeternum