Psalmi 19

<< Psalmi 19 >>
Psalm 19 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (18-1) victori canticum David (18-2) caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum

2 (18-3) dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam

3 (18-4) non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum

4 (18-5) in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum

5 (18-6) soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam

6 (18-7) a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius

7 (18-8) lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis

8 (18-9) praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos

9 (18-10) timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis

10 (18-11) desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem

11 (18-12) unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus

12 (18-13) errores quis intelleget ab occultis munda me

13 (18-14) a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo

14 (18-15) sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus


<< Psalm 19 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible