Psalmi 21

<< Psalmi 21 >>
Psalm 21 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (20-1) victori canticum David (20-2) Domine in fortitudine tua laetabitur rex et in salutari tuo exultabit vehementer

2 (20-3) desiderium cordis eius dedisti ei et voluntate labiorum eius non fraudasti eum semper

3 (20-4) quoniam praevenies eum benedictionibus bonitatis pones in capite eius coronam de lapide pretioso

4 (20-5) vitam petivit te et dedisti ei longitudinem dierum in saeculum et in aeternum

5 (20-6) magna gloria eius in salutari tuo gloriam et decorem pones super eum

6 (20-7) pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum

7 (20-8) quia rex confidet in Domino et in misericordia Excelsi non decipietur

8 (20-9) inveniet manus tua omnes inimicos tuos dextera tua inveniet odientes te

9 (20-10) pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui Dominus in furore suo praecipitabit eos et devorabit eos ignis

10 (20-11) fructum eorum de terra perdes et semen eorum de filiis hominum

11 (20-12) quoniam inclinaverunt super te malum cogitaverunt scelus quod non potuerunt

12 (20-13) quia pones eos umerum funes tuos firmabis contra facies eorum

13 (20-14) exaltare Domine in fortitudine tua cantabimus et psallemus fortitudines tuas


<< Psalm 21 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible