<< Psalmi 22 >> Psalm 22 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (21-1) victori pro cervo matutino canticum (21-2) Deus Deus meus quare dereliquisti me longe a salute mea verba rugitus mei
2 (21-3) Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte nec est silentium mihi
3 (21-4) et tu sancte habitator Laus Israhel
4 (21-5) in te confisi sunt patres nostri confisi sunt et salvasti eos
5 (21-6) ad te clamaverunt et salvati sunt in te confisi sunt et non sunt confusi
6 (21-7) ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et dispectio plebis
7 (21-8) omnes videntes me subsannant me dimittunt labium movent caput
8 (21-9) confugit ad Dominum salvet eum liberet eum quoniam vult eum
9 (21-10) tu autem propugnator meus ex utero fiducia mea ab uberibus matris meae
10 (21-11) in te proiectus sum ex vulva de ventre matris meae Deus meus es tu
11 (21-12) ne longe fias a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est adiutor
12 (21-13) circumdederunt me vituli multi tauri pingues vallaverunt me
13 (21-14) aperuerunt super me os suum quasi leo capiens et rugiens
14 (21-15) sicut aqua effusus sum et separata sunt omnia ossa mea factum est cor meum sicut cera liquefacta in medio ventris mei
15 (21-16) aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me
16 (21-17) circumdederunt me venatores concilium pessimorum vallavit me vinxerunt manus meas et pedes meos
17 (21-18) numeravi omnia ossa mea quae ipsi respicientes viderunt in me
18 (21-19) diviserunt vestimenta mea sibi et super vestimentum meum miserunt sortem
19 (21-20) tu autem Domine ne longe fias fortitudo mea in auxilium meum festina
20 (21-21) erue a gladio animam meam de manu canis solitariam meam
21 (21-22) salva me ex ore leonis et de cornibus unicornium exaudi me
22 (21-23) narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te
23 (21-24) qui timetis Dominum laudate eum omne semen Iacob glorificate eum
24 (21-25) et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit
25 (21-26) apud te laus mea in ecclesia multa vota mea reddam in conspectu timentium eum
26 (21-27) comedent mites et saturabuntur laudabunt Dominum quaerentes eum vivet cor vestrum in sempiternum
27 (21-28) recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae et adorabunt coram eo universae cognationes gentium
28 (21-29) quia Domini est regnum et dominabitur gentibus
29 (21-30) comederunt et adoraverunt omnes pingues terrae ante faciem eius curvabunt genu universi qui descendunt in pulverem
30 (21-31) et anima eius ipsi vivet semen serviet ei
31 (21-32) narrabitur Domino in generatione venient et adnuntiabunt iustitias eius populo qui nascetur quas fecit