<< Psalmi 25 >> Psalm 25 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (24-1) David ad te Domine animam meam levabo
2 (24-2) Deus meus in te confisus sum ne confundar
3 (24-3) ne laetentur inimici mei sed et universi qui sperant in te non confundantur
4 (24-4) confundantur qui iniqua gerunt frustra vias tuas Domine ostende mihi semitas tuas doce me
5 (24-5) deduc me in veritate tua et doce me quia tu Deus salvator meus te expectavi tota die
6 (24-6) recordare miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia ex sempiterno sunt
7 (24-7) peccatorum adulescentiae meae et scelerum meorum ne memineris secundum misericordiam tuam recordare mei propter bonitatem tuam Domine
8 (24-8) bonus et rectus Dominus propterea docebit peccatores in via
9 (24-9) deducet mansuetos in iudicio et docebit modestos viam suam
10 (24-10) omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius
11 (24-11) propter nomen tuum propitiare iniquitati meae quoniam grandis est
12 (24-12) quis est iste vir timens Dominum quem docebit in via quam elegerit
13 (24-13) anima eius in bono commorabitur et semen eius hereditabit terram
14 (24-14) secretum Domini timentibus eum et pactum suum ostendet eis
15 (24-15) oculi mei semper ad Dominum quia ipse educet de rete pedes meos
16 (24-16) respice in me et miserere mei quoniam solus et pauper sum ego
17 (24-17) tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de angustiis meis educ me
18 (24-18) vide adflictionem meam et laborem meum et porta omnia peccata mea
19 (24-19) vide inimicos meos quia multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
20 (24-20) custodi animam meam et libera me non confundar quia speravi in te
21 (24-21) simplicitas et aequitas servabunt me quia expectavi te
22 (24-22) redime Deus Israhelem ex omnibus angustiis suis