
<< Psalmi 3 >> Psalm 3 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 canticum David cum fugeret a facie Abessalon filii sui (3-2) Domine quare multiplicati sunt hostes mei multi consurgunt adversus me
2 (3-3) multi dicunt animae meae non est salus huic in Deo semper
3 (3-4) tu autem Domine clipeus circa me gloria mea et exaltans caput meum
4 (3-5) voce mea ad Dominum clamabo et exaudiet me de monte sancto suo semper
5 (3-6) ego dormivi et soporatus sum evigilavi quia Dominus sustentavit me
6 (3-7) non timebo milia populi quae circumdederunt me surge Domine salvum me fac Deus meus
7 (3-8) quia percussisti omnium inimicorum meorum maxillam dentes impiorum confregisti
8 (3-9) Domini est salus super populum tuum benedictio tua semper
|