Psalmi 31

<< Psalmi 31 >>
Psalm 31 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (30-1) victori canticum David (30-2) in te Domine speravi non confundar in aeternum in iustitia tua salva me

2 (30-3) inclina ad me aurem tuam velociter libera me esto mihi in lapidem fortissimum et in domum munitam ut salves me

3 (30-4) quia petra mea et munitio mea tu es et propter nomen tuum dux meus eris et enutries me

4 (30-5) educes me de rete quod absconderunt mihi quia tu fortitudo mea es

5 (30-6) in manu tua commendabo spiritum meum redemisti me Domine Deus veritatis

6 (30-7) odisti custodientes vanitates frustra ego autem in Domino confisus sum

7 (30-8) exultabo et laetabor in misericordia tua quia vidisti adflictionem meam cognovisti tribulationes animae meae

8 (30-9) et non conclusisti me in manibus inimici posuisti in latitudine pedes meos

9 (30-10) miserere mei Domine quoniam tribulor caligavit in furore oculus meus anima mea et venter meus

10 (30-11) quia consumptae sunt in maerore vitae meae et anni mei in gemitu infirmata est in iniquitate fortitudo mea et ossa mea contabuerunt

11 (30-12) apud omnes hostes meos factus sum obprobrium et vicinis meis nimis et timor notis meis qui videbant me in plateis fugiebant me

12 (30-13) oblivioni traditus sum quasi mortuus a corde factus sum quasi vas perditum

13 (30-14) audivi enim obprobrium multorum congregationem in circuitu cum inirent consilium adversum me et ut auferrent animam meam cogitarent

14 (30-15) ego autem in te speravi Domine dixi Deus meus es tu

15 (30-16) in manu tua tempora mea libera me de manu inimicorum meorum et persequentium me

16 (30-17) ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua

17 (30-18) Domine ne confundar quia invocavi te confundantur impii taceant in inferno

18 (30-19) muta fiant labia mendacii quae loquuntur contra iustum vetera in superbia et despectione

19 (30-20) quam multa est bonitas tua quam abscondisti timentibus te operatus es sperantibus in te in conspectu filiorum hominum

20 (30-21) abscondes eos in protectione vultus tui a duritia viri abscondes eos in umbra a contradictione linguarum

21 (30-22) benedictus Dominus qui mirabilem fecit misericordiam suam mihi in civitate munita

22 (30-23) ego autem dixi in stupore meo proiectus sum de conspectu oculorum eius ergone audisti vocem deprecationis meae cum clamarem ad te

23 (30-24) diligite Dominum omnes sancti eius fideles servat Dominus et retribuet his qui satis operantur superbiam

24 (30-25) confortamini et roboretur cor vestrum omnes qui expectatis Dominum


<< Psalm 31 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible