<< Psalmi 35 >> Psalm 35 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (34-1) David iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me
2 (34-2) adprehende scutum et hastam et consurge in auxilium meum
3 (34-3) evagina gladium et praeoccupa ex adverso persequentem me dic animae meae salus tua ego sum
4 (34-4) confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam convertantur retrorsum et confundantur qui cogitant malum mihi
5 (34-5) fiant sicut pulvis ante faciem venti et angelus Domini inpellat
6 (34-6) sit via eorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequatur eos
7 (34-7) quia frustra absconderunt mihi insidias retis sui sine causa foderunt animae meae
8 (34-8) veniat ei calamitas quam ignorat et rete suum quod abscondit conprehendat eum et cadat in laqueum
9 (34-9) anima autem mea exultabit in Domino et laetabitur in salute sua
10 (34-10) omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento
11 (34-11) surgentes testes iniqui quae nesciebam interrogabant me
12 (34-12) reddebant mihi mala pro bono sterilitatem animae meae
13 (34-13) ego autem cum infirmarer ab eis induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea ad sinum meum revertetur
14 (34-14) quasi ad amicum quasi ad fratrem meum sic ambulabam quasi lugens mater tristis incurvabar
15 (34-15) et in infirmitate mea laetabantur et congregabantur collecti sunt adversum me percutientes et nesciebam
16 (34-16) scindentes et non tacentes in simulatione verborum fictorum frendebant contra me dentibus suis
17 (34-17) Domine quanta aspicies converte animam meam a calamitatibus suis a leonibus solitariam meam
18 (34-18) confitebor tibi in ecclesia grandi in populo forti laudabo te
19 (34-19) non laetentur super me inimici mei mendaces odientes me frustra coniventes oculo
20 (34-20) non enim pacem loquuntur sed in rapina terrae verba fraudulenta concinnant
21 (34-21) et dilataverunt super me os suum dixerunt va va vidit oculus noster
22 (34-22) vidisti Domine ne taceas Domine ne elongeris a me
23 (34-23) consurge et evigila in iudicium meum Deus meus et Domine in causam meam
24 (34-24) iudica me secundum iustitiam meam Domine Deus meus et ne insultent mihi
25 (34-25) ne dicant in corde suo va va va animae nostrae ne dicant absorbuimus eum
26 (34-26) confundantur et revereantur pariter qui laetantur in adflictione mea induantur confusione et verecundia qui magnificantur super me
27 (34-27) laudent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui vult pacem servi sui
28 (34-28) et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam