
<< Psalmi 36 >> Psalm 36 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (35-1) pro victoria servi Domini David (35-2) dixit scelus impii in medio cordis eius non esse timorem Dei ante oculos eius
2 (35-3) quia dolose egit adversum eum in oculis suis ut inveniret iniquitatem eius ad odiendum
3 (35-4) verba oris eius iniquitas et dolus cessavit cogitare benefacere
4 (35-5) iniquitatem cogitat in cubili suo stabit in via non bona malum non abiciet
5 (35-6) Domine in caelo misericordia tua fides tua usque ad nubes
6 (35-7) iustitia tua quasi montes Domine iudicium tuum abyssus multa homines et iumenta salvos facies Domine
7 (35-8) quam pretiosa est misericordia tua Domine et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt
8 (35-9) inebriabuntur de pinguidine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos
9 (35-10) quoniam tecum est fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
10 (35-11) adtrahe misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam rectis corde
11 (35-12) ne veniat mihi pes superbiae et manus impiorum non me commoveat
12 (35-13) ibi ceciderunt operantes iniquitatem expulsi sunt et non potuerunt surgere
|