Psalmi 44

<< Psalmi 44 >>
Psalm 44 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (43-1) pro victoria filiorum Core eruditionis

2 (43-2) Deus auribus nostris audivimus patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis

3 (43-3) tu manu tua gentes delisti et plantasti eos adflixisti populos et emisisti eos

4 (43-4) non enim in gladio suo possederunt terram neque brachium eorum salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et lux vultus tui quia conplacuisti tibi

5 (43-5) tu es rex meus Deus praecipe pro salutibus Iacob

6 (43-6) in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros

7 (43-7) non enim in arcu meo confidam neque gladius meus salvabit me

8 (43-8) quia salvasti nos de hostibus nostris et eos qui oderant nos confudisti

9 (43-9) in Domino gaudebimus tota die et in nomine tuo in aeternum confitebimur semper

10 (43-10) verum tu proiecisti et confudisti nos et non egredieris in exercitibus nostris

11 (43-11) vertisti terga nostra hosti et qui oderant nos diripuerunt nos

12 (43-12) dedisti nos quasi gregem ad vorandum et in gentibus dispersisti nos

13 (43-13) vendidisti populum tuum sine pretio nec grandis fuit commutatio eorum

14 (43-14) posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et inrisum his qui erant in circuitu nostro

15 (43-15) posuisti nos similitudinem in gentibus commotionem capitis in tribubus

16 (43-16) tota die confusio mea contra me et ignominia faciei meae cooperuit me

17 (43-17) a voce exprobrantis et blasphemantis a facie inimici et ultoris

18 (43-18) omnia haec venerunt super nos et non sumus obliti tui nec mentiti fuimus in pacto tuo

19 (43-19) non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua

20 (43-20) quoniam deiecisti nos in loco draconum et operuisti nos umbra mortis

21 (43-21) si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum

22 (43-22) numquid non Deus investigabit istud ipse enim novit cogitationes cordis quoniam propter te mortificati sumus tota die reputati sumus ut grex occisionis

23 (43-23) consurge quare dormitas Domine evigila quare proicis nos in sempiternum

24 (43-24) quare faciem tuam abscondis oblivisceris adflictiones et angustias nostras

25 (43-25) quoniam incurvata est in pulvere anima nostra adhesit terrae venter noster

26 (43-26) surge auxiliare nobis et redime nos propter misericordiam tuam


<< Psalm 44 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible