Psalmi 48

<< Psalmi 48 >>
Psalm 48 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (47-1) canticum psalmi filiorum Core (47-2) magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo

2 (47-3) specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni

3 (47-4) Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando

4 (47-5) quia ecce reges congregati sunt venerunt simul

5 (47-6) ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt

6 (47-7) horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis

7 (47-8) in vento uredinis confringes naves maris

8 (47-9) sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper

9 (47-10) aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui

10 (47-11) secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua

11 (47-12) laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua

12 (47-13) circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius

13 (47-14) ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima

14 (47-15) quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte


<< Psalm 48 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible