
<< Psalmi 56 >> Psalm 56 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (55-1) victori pro columba muta eo quod procul abierit David humilis et simplex quando tenuerunt eum Palestini in Geth (55-2) miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die pugnans tribulavit me
2 (55-3) conculcaverunt me insidiatores mei tota die multi enim qui pugnant contra me Altissime
3 (55-4) quacumque die territus fuero ego in te confidam
4 (55-5) in Deo laudavi verbum in Deo speravi non timebo quid faciat caro mihi
5 (55-6) tota die sermonibus me adfligebant contra me omnes cogitationes eorum in malum
6 (55-7) congregabuntur abscondite plantas meas observabunt expectantes animam meam
7 (55-8) quia nullus est salvus in eis in furore populos detrahet Deus
8 (55-9) secretiora mea numerasti pone lacrimam meam in conspectu tuo sed non in narratione tua
9 (55-10) tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero hoc scio quia Deus meus es
10 (55-11) in Deo laudabo verbum in Domino praedicabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat homo mihi
11 (55-12) in me sunt Deus vota tua reddam gratiarum actiones tibi
12 (55-13) quia liberasti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut ambulem coram Deo in luce viventium
13 (56-1) pro victoria ut non disperdas David humilem et simplicem quando fugit a facie Saul in spelunca (56-2) miserere mei Deus miserere mei quoniam in te sperat anima mea in umbra alarum tuarum sperabo donec transeant insidiae
|