<< Psalmi 59 >> Psalm 59 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (58-3) libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
2 (58-4) quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
3 (58-5) absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
4 (58-6) surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
5 (58-7) revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
6 (58-8) ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
7 (58-9) tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
8 (58-10) fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
9 (58-11) Dei mei misericordia praeveniet me
10 (58-12) Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
11 (58-13) in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
12 (58-14) consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
13 (58-15) et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
14 (58-16) ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
15 (58-17) ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
16 (58-18) tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
17 (59-1) victori pro liliis testimonium humilis et perfecti David ad docendum (59-2) quando pugnavit adversum Syriam Mesopotamiae et adversum Syriam Suba et reversus est Ioab et percussit Edom in valle Salinarum duodecim milia (59-3) Deus proiecisti nos et scidisti iratus convertisti nos