Psalmi 61

<< Psalmi 61 >>
Psalm 61 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (60-3) de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus

2 (60-4) fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici

3 (60-5) habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper

4 (60-6) tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum

5 (60-7) dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

6 (60-8) sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum

7 (60-9) sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies

8 (61-1) victori per Idithun canticum David (61-2) attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea


<< Psalm 61 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible