
<< Psalmi 62 >> Psalm 62 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (61-3) attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius
2 (61-4) usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens
3 (61-5) partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper
4 (61-6) verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea
5 (61-7) ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo
6 (61-8) in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo
7 (61-9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper
8 (61-10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul
9 (61-11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor
10 (61-12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est
11 (61-13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum
12 (62-1) canticum David cum esset in deserto Iuda (62-2) Deus fortitudo mea tu es de luce consurgam ad te sitivit te anima mea desideravit te caro mea
|