
<< Psalmi 64 >> Psalm 64 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (63-3) absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem
2 (63-4) qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum
3 (63-5) ut sagittarent in absconditis simplicem
4 (63-6) subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos
5 (63-7) scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo
6 (63-8) sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum
7 (63-9) et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos
8 (63-10) et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent
9 (63-11) laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde
10 (64-1) victori carmen David cantici (64-2) tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum
|