<< Psalmi 66 >> Psalm 66 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (65-2) cantate gloriam nomini eius date gloriam laudi eius
2 (65-3) dicite Deo quam terribile opus tuum in multitudine fortitudinis tuae mentientur tibi inimici tui
3 (65-4) omnis terra adoret te et cantet tibi cantet nomini tuo semper
4 (65-5) venite et videte opera Dei terribilia consilia super filiis hominum
5 (65-6) convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo
6 (65-7) qui dominatur in fortitudine sua saeculo oculi eius gentes aspiciunt qui increduli sunt non exaltentur in semet ipsis semper
7 (65-8) benedicite populi Deo nostro et auditam facite vocem laudis eius
8 (65-9) qui posuit animam nostram in vitam et non dedit in commotione pedes nostros
9 (65-10) probasti enim nos Deus igne nos conflasti sicut conflatur argentum
10 (65-11) introduxisti nos in obsidione posuisti stridorem in dorso nostro
11 (65-12) inposuisti homines super caput nostrum transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
12 (65-13) ingrediar domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
13 (65-14) quae promiserunt tibi labia mea et locutum est os meum cum tribularer
14 (65-15) holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum faciam boves cum hircis semper
15 (65-16) venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecerit animae meae
16 (65-17) ipsum ore meo invocavi et exaltavi in lingua mea
17 (65-18) iniquitatem si vidi in corde meo non exaudiat Dominus
18 (65-19) ideo exaudivit Deus et adtendit vocem deprecationis meae
19 (65-20) benedictus Deus qui non abstulit orationem meam et misericordiam suam a me
20 (66-1) victori in psalmis canticum carminis (66-2) Deus misereatur nostri et benedicat nobis inlustret faciem suam super nos semper