Psalmi 72

<< Psalmi 72 >>
Psalm 72 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (71-3) adsument montes pacem populo et colles iustitiam

2 (71-4) iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem

3 (71-5) et timebunt te quamdiu erit sol et ultra lunam in generatione generationum

4 (71-6) descendet ut pluvia super vellus ut stillae inrorantes terram

5 (71-7) germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna

6 (71-8) et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae

7 (71-9) ante eum procident Aethiopes et inimici eius pulverem lingent

8 (71-10) reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabiae et Saba tributum conferent

9 (71-11) et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei

10 (71-12) quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor

11 (71-13) parcet inopi et pauperi et animas pauperum salvabit

12 (71-14) ab usura et iniquitate redimet animam eorum et pretiosus erit sanguis eorum coram oculis eius

13 (71-15) et vivet et dabitur ei de auro Saba et orabunt de eo iugiter tota die benedicent ei

14 (71-16) erit memorabile triticum in terra in capite montium elevabitur sicut Libani fructus eius et florebunt de civitate sicut faenum terrae

15 (71-17) erit nomen eius in aeternum ultra solem perseverabit nomen eius et benedicentur in eo omnes gentes et beatificabunt eum

16 (71-18) benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia solus

17 (71-19) et benedictum nomen gloriae eius in sempiternum et implebitur gloria eius universa terra amen amen

18 (71-20) conpletae sunt orationes David filii Iesse

19 (72-1) canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

20 (72-2) mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei


<< Psalm 72 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible