<< Psalmi 73 >> Psalm 73 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (72-3) quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns
2 (72-4) quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum
3 (72-5) in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
4 (72-6) ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi
5 (72-7) processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis
6 (72-8) inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes
7 (72-9) posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra
8 (72-10) propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis
9 (72-11) et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso
10 (72-12) ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias
11 (72-13) ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas
12 (72-14) et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis
13 (72-15) dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui
14 (72-16) et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis
15 (72-17) donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum
16 (72-18) verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum
17 (72-19) quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint
18 (72-20) quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges
19 (72-21) quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans
20 (72-22) et ego insipiens et nescius
21 (72-23) quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum
22 (72-24) et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me
23 (72-25) quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra
24 (72-26) consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum
25 (72-27) quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te
26 (72-28) mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas
27 (73-1) eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae
28 (73-2) recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti