<< Psalmi 74 >> Psalm 74 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (73-3) sublimitas pedum tuorum dissipata est usque ad finem omnia mala egit inimicus in sanctuario
2 (73-4) fremuerunt hostes tui in medio pacti tui posuerunt signa sua in tropeum
3 (73-5) manifesta in introitu desuper in saltu lignorum secures
4 (73-6) et nunc scalpturas eius pariter bipinne et dolatoriis deraserunt
5 (73-7) miserunt ignem in sanctuarium tuum in terram contaminaverunt habitaculum nominis tui
6 (73-8) dixerunt in cordibus suis posteri eorum simul incenderunt omnes sollemnitates Dei in terra
7 (73-9) signa nostra non vidimus non est ultra propheta et non est nobiscum qui sciat usquequo
8 (73-10) usquequo Deus exprobrabit adversarius blasphemabit inimicus nomen tuum in finem
9 (73-11) quare convertis manum tuam et dexteram tuam ad medium sinum tuum consume
10 (73-12) Deus autem rex meus ab initio operatur salutes in medio terrae
11 (73-13) tu dissipasti in fortitudine tua mare contrivisti capita draconum in aquis
12 (73-14) tu confregisti capita Leviathan dedisti eum in escam populo Aethiopum
13 (73-15) tu disrupisti fontem et torrentem tu exsiccasti flumina fortia
14 (73-16) tua est dies et tua est nox tu ordinasti luminaria et solem
15 (73-17) tu statuisti omnes terminos terrae aestatem et hiemem tu plasmasti
16 (73-18) memento huius inimicus exprobravit Domino et populus insipiens blasphemavit nomen tuum
17 (73-19) ne tradas bestiis animam eruditam lege tua vitae pauperum tuorum ne obliviscaris in perpetuum
18 (73-20) respice ad pactum quia repletae sunt tenebris terrae habitationes iniquae subrutae
19 (73-21) ne revertatur confractus et confusus egenus et pauper laudabunt nomen tuum
20 (73-22) surge Deus iudica causam tuam memento obprobrii tui ab insipiente tota die
21 (73-23) ne obliviscaris vocis hostium tuorum sonitus adversariorum tuorum ascendit iugiter
22 (74-1) victori ut non disperdas psalmus Asaph cantici (74-2) confitebimur tibi Deus confitebimur et iuxta nomen tuum narrabunt mirabilia tua
23 (74-3) cum accepero tempus ego iustitias iudicabo