
<< Psalmi 75 >> Psalm 75 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (74-4) dissolvetur terra cum omnibus habitatoribus suis ego adpendi columnas eius semper
2 (74-5) dixi inique agentibus nolite inique agere et impiis nolite exaltare cornu
3 (74-6) nolite exaltare in excelsum cornu vestrum loquentes in cervice veteri
4 (74-7) quia nec ab oriente neque ab occidente neque a solitudine montium
5 (74-8) sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit
6 (74-9) quia calix in manu Domini est et vino meraco usque ad plenum mixtus et propinabit ex eo verumtamen feces eius epotabunt bibentes omnes impii terrae
7 (74-10) ego autem adnuntiabo in sempiternum cantabo Deo Iacob
8 (74-11) et omnia cornua impiorum confringam exaltabuntur cornua iusti
9 (75-1) victori in psalmis canticum Asaph carminis (75-2) cognoscetur in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
10 (75-3) et erit in Salem tabernaculum eius et habitatio eius in Sion
|