Psalmi 76

<< Psalmi 76 >>
Psalm 76 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (75-4) ibi confringet volatilia arcus scutum et gladium et bellum semper

2 (75-5) lumen tu es Magnifice a montibus captivitatis

3 (75-6) spoliati sunt superbi corde dormitaverunt somnum suum et non invenerunt omnes viri exercitus manus suas

4 (75-7) ab increpatione tua Deus Iacob consopitus est et currus et equus

5 (75-8) tu terribilis es et quis stabit adversum te ex tunc ira tua

6 (75-9) de caelo adnuntiabis iudicium terra timens tacebit

7 (75-10) cum surrexerit ad iudicandum Deus ut salvos faciat omnes mites terrae semper

8 (75-11) quia ira hominis confitebitur tibi reliquiis irae accingeris

9 (75-12) vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius sunt offerent dona terribili

10 (75-13) auferenti spiritum ducum terribili regibus terrae

11 (76-1) victori per Idithun psalmus Asaph (76-2) voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum et exaudivit me

12 (76-3) in die tribulationis meae Dominum requisivi manus mea nocte extenditur et non quiescit noluit consolari anima mea


<< Psalm 76 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible