<< Psalmi 78 >> Psalm 78 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (77-3) quae audivimus et cognovimus et patres nostri narraverunt nobis
2 (77-4) non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit
3 (77-5) statuit contestationem Iacob et legem posuit in Israhel quae mandavit patribus nostris ut docerent filios suos
4 (77-6) ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis
5 (77-7) ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur cogitationum eius et mandata eius custodiant
6 (77-8) ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius
7 (77-9) filii Efraim intendentes et mittentes arcum terga verterunt in die belli
8 (77-10) non custodierunt pactum Dei sui et in lege eius noluerunt ingredi
9 (77-11) et obliti sunt commutationum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
10 (77-12) coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypto in regione Taneos
11 (77-13) divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum
12 (77-14) et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis
13 (77-15) scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis
14 (77-16) et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas
15 (77-17) et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio
16 (77-18) et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae
17 (77-19) et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine
18 (77-20) ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo
19 (77-21) ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel
20 (77-22) quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius
21 (77-23) et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit
22 (77-24) et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis
23 (77-25) panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem
24 (77-26) abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum
25 (77-27) et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata
26 (77-28) et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius
27 (77-29) et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
28 (77-30) non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum
29 (77-31) furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit
30 (77-32) in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius
31 (77-33) et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter
32 (77-34) si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum
33 (77-35) et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum
34 (77-36) et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
35 (77-37) cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius
36 (77-38) ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum
37 (77-39) sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens
38 (77-40) quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine
39 (77-41) et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt
40 (77-42) non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante
41 (77-43) qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos
42 (77-44) qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent
43 (77-45) qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos
44 (77-46) qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae
45 (77-47) qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore
46 (77-48) qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus
47 (77-49) qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum
48 (77-50) munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit
49 (77-51) et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham
50 (77-52) et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto
51 (77-53) et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare
52 (77-54) et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem
53 (77-55) et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel
54 (77-56) et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
55 (77-57) et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis
56 (77-58) et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt
57 (77-59) audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel
58 (77-60) et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines
59 (77-61) tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis
60 (77-62) et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit
61 (77-63) iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit
62 (77-64) sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae
63 (77-65) et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini
64 (77-66) et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos
65 (77-67) et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit
66 (77-68) sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
67 (77-69) et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum
68 (77-70) et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum
69 (77-71) ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius
70 (77-72) qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit
71 (78-1) canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum
72 (78-2) dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae