
<< Psalmi 8 >> Psalm 8 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 victori pro torcularibus canticum David (8-2) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra qui posuisti gloriam tuam super caelos
2 (8-3) ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor
3 (8-4) videbo enim caelos tuos opera digitorum tuorum lunam et stellas quae fundasti
4 (8-5) quid est homo quoniam recordaris eius vel filius hominis quoniam visitas eum
5 (8-6) minues eum paulo minus a Deo gloria et decore coronabis eum
6 (8-7) dabis ei potestatem super opera manuum tuarum
7 (8-8) cuncta posuisti sub pedibus eius oves et armenta omnia insuper et animalia agri
8 (8-9) aves caeli et pisces maris qui pertranseunt semitas ponti
9 (8-10) Domine Dominator noster quam grande est nomen tuum in universa terra
|