Psalmi 81

<< Psalmi 81 >>
Psalm 81 Latin: Biblia Sacra Vulgata
 

1 (80-2) laudate Deum fortitudinem nostram iubilate Deo Iacob

2 (80-3) adsumite carmen et date tympanum citharam decoram cum psalterio

3 (80-4) clangite in neomenia bucina et in medio mense die sollemnitatis nostrae

4 (80-5) quia legitimum Israhel est et iudicium Dei Iacob

5 (80-6) testimonium in Ioseph posuit cum egrederetur terra Aegypti labium quod nesciebam audivi

6 (80-7) amovi ab onere umerum eius manus eius a cofino recesserunt

7 (80-8) in tribulatione invocasti et erui te exaudivi te in abscondito tonitrui probavi te super aquam Contradictionis semper

8 (80-9) audi populus meus et contestor te Israhel si audieris me

9 (80-10) non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum

10 (80-11) ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

11 (80-12) et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non credidit mihi

12 (80-13) et dimisi eum in pravitate cordis sui ambulabunt in consiliis suis

13 (80-14) utinam populus meus audisset me Israhel in viis meis ambulasset

14 (80-15) quasi nihilum inimicos eius humiliassem et super hostes eorum vertissem manum meam

15 (80-16) qui oderunt Dominum negabunt eum et erit tempus eorum in saeculo

16 (80-17) et cibavit eos de adipe frumenti et de petra mellis saturavit eos


<< Psalm 81 >>
Latin: Biblia Sacra Vulgata

Biblos.com Online Bible