
<< Psalmi 84 >> Psalm 84 Latin: Biblia Sacra Vulgata | |
1 (83-1) victori pro torculari filiorum Core canticum (83-2) quam dilecta tabernacula tua Domine exercituum
2 (83-3) desiderat et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem
3 (83-4) siquidem avis invenit domum et passer nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine exercituum rex meus et Deus meus
4 (83-5) beati qui habitant in domo tua adhuc laudabunt te semper
5 (83-6) beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius
6 (83-7) transeuntes in valle fletus fontem ponent eam
7 (83-8) benedictione quoque amicietur doctor ibunt de fortitudine in fortitudinem parebunt apud Deum in Sion
8 (83-9) Domine Deus exercituum exaudi orationem meam ausculta Deus Iacob semper
9 (83-10) clipeus noster vide Deus et adtende faciem christi tui
10 (83-11) quoniam melior est dies in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis impietatis
11 (83-12) quia sol et scutum Dominus Deus gratiam et gloriam dabit Dominus
12 (83-13) nec prohibebit bonum ab his qui ambulant in perfectione Domine exercituum beatus homo qui confidet in te
|